라틴어 문장 검색

Nonnumquam etiam ex aspritudine lippitudo fit, ipsam deinde aspritudinem auget, fitque ea alias breuis, in aliis longa et quae uix umquam finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 52:2)
et praeterea, donec is sonus finiatur, a uino abstinendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 22:5)
qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam peritonaeon Graeci uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 6:3)
deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio eius loci finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 12:3)
Nouissime cum umor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae foramina adfecto uix fieri potest, ut gluten, quo uinctus est pilus, non resoluatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 20:3)
deinde inflammatione finita, tali, qualis in uulneribus propositus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 38:6)
demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 1:8)
Inflammatione finita, propter neruos priore cataplasmate, dein cerato utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 11:4)
Soluendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato uulnere est, ut una simul et oras et uenas cicatrix deuinciat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:5)
Atque in his inflammatio fere quinto uel septimo die finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 27:3)
Finito uitio, quemadmodum agendum esset, iam alias [superius] exposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 7:6)
eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit * * * Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 3:2)
superque eos finitur os, quod transuersum a genis tendens ab inferioribus ossibus sustinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 7:2)
Quod ad circuitum pertinet, pars summa angustiore orbe finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 12:3)
Ac ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION