라틴어 문장 검색

et in eodem anno nullum fecerunt exercitum, sed praeparaverunt se uterque, Carlomannus ad iter suum et Pippinus, quomodo germanum suum honorifice direxisset cum muneribus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 745 5:3)
unde rex Pippinus obsides XL receptos et cum sacramenta firmata *reversus est in Franciam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 755 14:6)
sic et eius homines maiores natu, qui erant cum eo, firmaverunt, sicut dictum est, in locis superius nominatis quam et in aliis multis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 757 18:6)
Et castro praeparato et Hunaldo recepto reversus est in Francia.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 769 44:6)
Et ibi praeparabant Saxones bellum, volentes ripam supradicti fluminis defendere;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 58:4)
[Dum enim per placita eos, qui in*fra ipsum castrum custodes erant, inludere non potuissent, sicut fecerunt alios, qui in alium castellum fuerant, coeperunt pugnas et machinas praeparare, qualiter per virtutem potuissent illum capere;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:4)
et Deo volente petrarias, quas praeparaverunt, plus illis damnum fecerunt quam illis, qui infra castrum residebant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:5)
Cum enim vidissent, quod eis non proficeret, praeparaverunt etiam clidas ad debellandum per virtutem ipsum castellum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:6)
reliqui, qui ultra Wisora fuerunt, cum se iunxisset domnus Carolus rex ad locum, qui dicitur Medofulli, ibi dederunt obsides et deinde sacramenta firmantes.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 779 74:5)
Ibi Saxones praeparaverunt pugna in campo, qui viriliter domnus Carolus rex et Franci solito more super eos inruentes et Saxones terga vertentes;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:5)
Et tunc in Bardengawi venit ibique mittens post Widochindum et Abbionem et utrosque ad se conduxit et firmavit, ut non se subtrahissent, nisi in Francia ad eum pervenissent;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 785 91:10)
Sed hoc minime apostolicus credebat neque obtimates Francorum, et consilium fecerunt cum supranominato domno Carolo rege, ut partibus Beneventanis causas firmando advenisset;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:5)
Et voluit supradictus domnus rex in praesentia domni apostolici cum ipsis missis pacem firmare;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:5)
Supradictus vero princeps de australi parte Danubio iter peragens, Saxones autem cum quibusdam Francis et maxime plurima Frisonum de aquilonale parte Danubii similiter iter peragentes, ubi ad loca pervenerunt, ubi iamdicti Avari firmitates habuerunt praeparatas:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:7)
Saxones autem congregantes se in campo, qui dicitur Sinistfelt, praeparantes se quasi ad pugnam;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 113:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION