라틴어 문장 검색

"Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpilucros, habentes mysterium fidei in conscientia pura."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:17)
"Videas plerasque viduas ante quam nuptas infelicem conscientiam mentita tantum veste protegere, quas nisi tumor uteri et infantum prodiderit vagitus, erecta cervice et ludentibus pedibus incedunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:35)
"Sufficit mihi conscientia mea."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:40)
Ilico obmutui et inter verbera - nam caedi me iusserat - conscientiae magis igne torquebar illum mecum versiculum reputans:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:13)
sedere aptum est otiosis, in sacco iacere paenitentibus, calices habere potantibus, licet et propter nocturnos metus et animo semper malo conscientiae formidante cereos quoque accendisse sit gratum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam13)
Et licet me sceleratum quidam putent et omnibus flagitiis obrutum et pro peccatis meis etiam haec parva sint, tamen tu bene facis, quod ex tua mente etiam malos bonos putas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 1:4)
nolo te dilatare fimbrias et ostentui φυλακτήρια habere pia et conscientia repugnante pharisaeica ambitione circumdari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:9)
Celata virtus et in conscientiae fota secreto Deum solum iudicem respicit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:11)
Ad extremum hoc dico, quod, etiam si conscientia vulnus non habeat, habet tamen fama ignominiam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:7)
Tacerem, si me remorderet conscientia, et in aliis meum crimen non reprehenderem nec per trabem oculi mei alterius festucam viderem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:21)
"Et mihi sufficit conscientia mea;"
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:24)
Bona conscientia nullius oculos fugiet.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:7)
Scio me offensurum esse quam plurimos, qui generalem de vitiis disputationem in suam referant contumeliam et, dum mihi irascuntur, suam indicant conscientiam multoque peius de se quam de me iudicant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 5:1)
Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quotiens desperaverim quotiensque cessaverim et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia tam mea, qui passus sum, quam eorum, qui mecum duxere vitam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 12:4)
Ab hae primum confusa gentilitas est, dum omnibus patuit, quae esset viduitas Christiana, quam et conscientia et habitu promittebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION