라틴어 문장 검색

'Quem tu mobilibus foliis vitare volebas, Sed male vitabas, aestus amoris erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 516)
Obvius huic venias hedera iuvenalia cinctus Tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 941)
candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga, bulbus et, ex horto quae venit, herba salax ovaque sumantur, sumantur Hymettia mella, quasque tulit folio pinus acuta nuces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 46:2)
dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos constiterat) folium granaque pauca dedit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 11:4)
nec densum foliis buxum fragilesque myricae, nec tenues cytisi cultaque pinus abest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 144:2)
haec dea non stabili, quam sit levis, orbe fatetur, quae summum dubio sub pede semper habet, quolibet est folio, quavis incertior aura:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 321)
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, cedit ab Iliacis laurea cana focis, adde, quod arcana fieri novus ignis in aede dicitur, et vires flamma refecta capit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권76)
vinosior aetas haec est et gravidae munera vitis amat, cur hedera cincta est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권499)
hedera est gratissima Baccho:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권500)
tunc sic, neglectos hedera redimita capillos, prima sui coepit Calliopea chori:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권43)
"roscida cum primum foliis excussa pruina est, et variae radiis intepuere comae, conveniunt pictis incinctae vestibus Horae inque leves calathos munera nostra legunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권118)
"prima Therapnaeo feci de sanguine florem, et manet in folio scripta querella suo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권122)
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus, quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche, racemiferos hedera redimite capillos, si domus illa tua est, dirige vatis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권311)
croceum pro corpore florem inveniunt, foliis medium cingentibus albis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 50:6)
Impediunt hederae remos nexuque recurvo serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:57)

SEARCH

MENU NAVIGATION