라틴어 문장 검색

aut quum aeger, quamvis adhuc sapiat, tamen quasdam vanas imagines accipit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 3:2)
perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 3:3)
Nam quidam imaginibus, non mente falluntur, quales insanientem Ajacem vel Orestem percepisse poetae ferunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 19:5)
Si imagines fallunt, ante omnia videndum est, tristes, an hilares sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 20:1)
Constat ex circulis quibusdam compositis ad imaginem earum vertebrarum, quae in spina sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 3:12)
Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis, quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut, interposito spatio, tabe hominem consumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 1:1)
cum pallida nudis ossibus horrorem dominis praeberet imago decolor et macies occursu laederet omnes, aut pueris latura metus aut taedia mensis aut crimen famulis aut procedentibus omen, et nihil exhausto caperent in stipite lucri:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:75)
sed vera iuventus, verus ductor adest et vivida Martis imago.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:176)
in medio pelagi late flagrantis imago caerulus inmenso panditur ore lacus ingenti fusus spatio;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus14)
si placido cessissent lumina somno, purpura surgebat violae, factura cubile gramineum, vernatque tori regalis imago.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae47)
fremit illa marito mobilior Zephyro totamque virentibus iram dispergit maculis timidumque hausura profundo ore virum vitreae tardatur imagine formae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:163)
adnatat umbra fretis extremaque lucis imago Italiam Libyamque ferit:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:295)
en iterum belli civilis imago!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:137)
quos ubi per varias annis ter mille figuras egit, Lethaeo purgatos flumine tandem rursus ad humanae revocat primordia formae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:289)
en pectus inustae deformant maculae vitiisque inolevit imago nec sese commissa tegunt.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:294)

SEARCH

MENU NAVIGATION