라틴어 문장 검색

Prioris generis sunt, fortuna, primum mobile, planetarum orbes, elementum ignis, et hujusmodi commenta, quae a vanis et falsis theoriis ortum habent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 122:4)
ut cum periculo et detrimento fortunarum suarum in illas homines incumbant, non solum praemio destituti, sed etiam contemptui et invidiae expositi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:4)
quae, etiamsi vera essent, tamen ad juvandas hominum fortunas parum possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 144:5)
Itaque ex hoc signo homines sibi persuaderi facile patientur, ne cum dogmatibus non solum desperatis, sed etiam desperationi devotis, fortunas suas et labores misceant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:16)
Sin et hoc toleraverit, tamen in capessenda fortuna industriam hanc et magnanimitatem sibi non levi impedimento fore experietur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:5)
Atque hac in parte nobis spondemus fortunam Alexandri Magni:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 233:2)
At media sunt axiomata illa vera et solida et viva, in quibus humanae res et fortunae sitae sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:7)
Licet enim semel aut iterum accidere possit, ut quispiam in id forte fortuna incidat, quod magno conatu et de industria scrutantem antea fugit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 258:6)
neque etiam multum interesse putamus ad hominum fortunas quales quis opiniones abstractas de natura et rerum principiis habeat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 281:3)
Et verissimum certe est quod de occasione sive fortuna dici solet, si transferatur ad naturam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:8)
ut tandem (tanquam curatores probi et fideles) tradamus hominibus fortunas suas, emancipato intellectu, et facto tanquam majore:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:12)
Etenim et fortuna et merita tua praecelluerunt, et videris ea plantasse, quae sint duratura.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:2)
Nam fortuna prospera potissimum vitia hominum indicat, adversa virtutes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:16)
Fratres iuniores plerunque sunt fortunae filii, sed raro aut nunquam prosperum sortiuntur exitum quando exhaeredantur seniores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:27)
Qui uxorem duxit et liberos suscepit, obsides fortunae dedit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION