라틴어 문장 검색

Quicquid autem eas leuauit, incipiendum est ab umidis, maximeque aqua mulsa decocta:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 4:4)
Sumenda deinde ieiuno potui mulsa aqua, cum qua uel hysopus cocta uel contrita capparis radix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 3:3)
facies saepe aqua frigida fouenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:3)
Cibi quoque adsumendi sunt frigidi, qui potius difficulter coquntur, quam facile uitiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 7:5)
Potui quidem aptissimum est uinum frigidum, uel certe bene calidum meracum, potissimum Raeticum uel Allobrogicum aliudue, quod et austerum et resina conditum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 8:1)
Si plus doloris est, infra praecordia quattuor digitis cucurbitula utendum est, et protinus dandus panis ex posca frigida:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 9:3)
quibus tantundem, quantum in his omnibus est, aquae frigidae quam optime miscetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 10:2)
potui uero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 4:5)
cum hac sorbile ouum, nuclei pinei ex melle, panis uel elota halica ex aqua mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 3:2)
Si uires desunt, adiuuandae sunt aqua mulsa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 3:6)
Abstinendum utique est ab omnibus frigidis:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 3:5)
neque cibum neque potionem frigidam adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 1:5)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones diuisa:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:1)
si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:2)
aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION