라틴어 문장 검색

Quis est justus in nobis, nisi mentis vigor qui intra istam arcam includat omne animantium genus, quod est super terram?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:7)
sic non discrepare a justitia visum est, cum interiret homo cui regalem quamdam Dominus Deus in omne animantium genus potestatem dedit, ut omnibus volatilibus, feris, bestiis imperiali praeesset auctoritate, quod etiam pecudes, et quaecumque erant irrationabilia commorerentur animalia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:6)
sic morbi vis etiam genus humanum implicat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:9)
et similis illius primi, quia facta est ad similitudinem illius qui est semper, a quo profluunt, et moventur quae sunt in omni genere virtutes.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:17)
Itaque naturae opifex sicut ad propagandum, vel etiam reparandum genus animantia reservavit, ut universae terrae animantium semine replerentur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:8)
atque inde vita numeratur, ubi ante mortis numerus ad consummationem mundi et humani generis excidium computabatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:11)
substantiam autem et conversationem generis servaret humani velut perpetuitate tabularum, ut ex ea semen reliquum pullularet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:3)
Undique ergo influentibus aquarum molibus conclusum genus hominum perurgetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:4)
tamen antiquae nobis prosapiae patriaeque virtutis semen aliquod vel exiguum reservaret, ne penitus operis et creaturae suae omne circa humanum genus amputaretur insigne.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:2)
Cum enim alii deperissent, solus vitae egregiae merito, et praerogativa virtutis apud Deum dives, non est expertus malitiae corruptelam, per quem factum est ne totum corpus generis humani vel abolitum videretur in terris, vel a Dei abscissum gratia relinqueretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:10)
Denique habes et in Genesi statim quod jusserit ut terra herbam pabuli germinaret, et lignum fructiferum cum fructu suo, et statim ejecit terra herbam pabuli, habentem semen secundum genus, et lignum fructiferum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 5:4)
Etsi vindicaverat in hominum genus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:7)
Omne igitur genus hominum jam non consumendum declarat, cum dicit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:15)
Ergo semper in eadem recursurum dum in hoc mundo est, genus memorat humanum, ut cum incipit annus, finiatur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:5)
ego autem libenter his acquiescerem, ut generi hominum, ad parcimoniam magis et temperantiam, olerum usus inolesceret;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION