라틴어 문장 검색

ergo et earum partes diligunt, ut Romam Athenas Spartam Rhodum, et earum urbium separatim ab universis singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium Fabricium Coruncanium, primo Punico Calatinum Duellium Metellum Lutatium, secundo Maxumum Marcellum Africanum, post hos Paulum Gracchum Catonem, patrumve memoria Scipionem Laelium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 165:2)
Sed ea bella, quibus imperii proposita gloria est, minus acerbe gerenda sunt Ut enim cum civi aliter contendimus, si est inimicus, aliter, si competitor (cum altero certamen honoris et dignitatis est, cum altero capitis et famae), sic cum Celtiberis, cum Cimbris bellum ut cum inimicis gerebatur, uter esset, non uter imperaret, cum Latinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis, Pyrrho de imperio dimicabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:2)
Pyrrhi quidem de captivis reddendis illa praeclara:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:4)
Macedones nonne Demetrium reliquerunt universique se ad Pyrrhum contulerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 33:3)
Sed nos veri iuris germanaeque iustitiae solidam et expressam effigiem nullam tenemus, umbra et imaginibus utimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 87:5)
Quamquam id quidem cum saepe alias, tum Pyrrhi bello a C. Fabricio consule iterum et a senatu nostro iudicatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:1)
Hunc Fabricius reducendum curavit ad Pyrrhum, idque eius facturr laudatum a senatu est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:3)
Atque inter hunc Aristotelem, cuius et illum legi librum, in quo exposuit dicendi artis omnium superiorum, et illos, in quibus ipse sua quaedam de eadem arte dixit, et hos germanos huius artis magistros hoc mihi visum est interesse, quod ille eadem acie mentis, qua rerum omnium vim naturamque viderat, haec quoque aspexit, quae ad dicendi artem, quam ille despiciebat, pertinebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 160:4)
Bonorum autem partim necessaria sunt ut vita pudicitia libertas, ut liberi coniuges germani parentes, partim non necessaria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:8)
132M Pyrrhi videlicet largitas Fabricio aut Samnitium copiae Curio defuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 56:13)
tamen is, cum sententia senatus inclinaret ad pacem cum Pyrrho foedusque faciendum, non dubitavit dicere illa, quae versibus persecutus est Ennius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 22:1)
atque haec ille egit septemdecim annis post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent censorque ante superiorem consulatum fuisset, ex quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse, et tamen sic a patribus accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 22:4)
saepe audivi e maioribus natu, qui se porro pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C. Fabricium quod, cum apud regem Pyrrhum legatus esset, audisset a Thessalo Cinea esse quendam Athenis qui se sapientem profiteretur, eumque dicere omnia quae faceremus ad voluptatem esse referenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 56:1)
Coruncanium optare solitos ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quo facilius vinci possent cum se voluptatibus dedissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 56:3)
ergo in hac vita M'. Curius, cum de Samnitibus, de Sabinis, de Pyrrho triumphavisset, consumpsit extremum tempus aetatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 71:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION