라틴어 문장 검색

Qui et per indignos ministros gratiae suae dona non deserens, quotidie sacramenta Ecclesiae ad invocationem sui nominis spiritualiter conficit in salutem credentium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:15)
Bene autem et per indignos sive infideles maxima Deus operatur, qui verbis asini prophetam docuit (Num. XXII, 28), ne si per magnos tantum magna operaretur, virtutibus meritisque hominum magis quam divinae gratiae haec tribuerentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:16)
Atque idem spiritus per effecta multiplex quodammodo vocatur, et septem spiritus nonnunquam dicitur, secundum septiformis gratiae suae efficientiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:13)
et quodammodo multiplex esse secundum effecta putatur, quod est seipsum in corpora scindere, secundum quod ipsa videlicet anima inseparabilis comes est corporum, cum hanc scilicet multiplicitatis scissuram nullo modo quantum ad seipsam habere possit, sed, ut dictum est, quantum ad effecta suorum videlicet distributione donorum, cum etiam isti gratiam, aliam illi tribuat, et seipsum singulis non aequaliter vel eodem modo conferat, ut hinc quoque alium spiritum iste, alium ille habere dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:2)
Bene itaque dicit animam ipsam quoddam medium esse, id est mistum ex individua in se substantia, et dividua per conjunctionem corpoream, id est conjunctionem ipsius ad corpora, quando scilicet ipsa ad rem quamlibet creandam vel regendam atque disponendam se applicat, sicut animalis anima corpori suo sua impertiens beneficia, cui etiam philosophus totam vim et concordiam proportionalem numerorum tribuit, ut divinae gratiae bonitate universarum rerum concordiam consistere doceat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:4)
Superiores itaque coeli vel firmamenti partes, beatos hos spiritus vel eorum mansionem intelligimus, quos etiam septem planetarum nomine propter excellentiam claritatis ipsorum, quos spiritualiter divina gratia, quae septiformis dicitur, illuminat, non incongrue designasse videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:1)
Qui et bene apud Isaiam seraphim, id est incendium ex hac spirituali illuminatione gratiae in amorem Dei maxime succensa nuncupatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:2)
Illud quoque quod ait Plato, animam locatam esse a Deo in medietate mundi, eamque per omnem globum teretis orbis aequaliter porrigi, pulchre designat gratiam Dei omnibus communiter oblatam, cuncta prout salubre vel aequum est, benigne in hac magna domo sua seu templo disponere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:11)
Huic etiam involucro, de positione scilicet animae in medio mundi locatae, hoc est de divina gratia omnibus communiter oblata, ipsa etiam divina facta secundum allegoriae ministerium, manifeste concordant, cum videlicet doctrinam suam, et verae religionis cultum propagaturus Dominus in mundo, Jerusalem, quae in medio est terrae, elegit, quam quasi caput constituit regni sui, in qua primum ad magnificandum cultum suum aedificare sibi templum, quasi regale palatium voluit, et ibi etiam uberrimam Spiritus sancti gratiam Apostolis infudit, per quam per eos totus spiritualiter mundus vegetaretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:23)
Quod itaque modo animae nostrae corpora sancti Spiritus dicendae sunt, quas ipse per aliquod gratiae suae donum quasi templum inhabitat, et virtutibus vivificat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:2)
Quod itaque ait usum animae hebescere in animalibus corporis densitate, tale est Spiritus sancti gratiam suorum beneficiorum efficaciam minus habere in carnalibus, scilicet deditis voluptatibus, ut ipsam densitatem corporis carnalium illecebrarum magnitudinem intelligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:44)
Ab anima naturam dicit incipere, quia per gratiam Spiritus sancti nascimur spiritualiter, ac sumus filii Dei magis quam servi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:46)
Sicut enim substracta gratia hac moreremur in vitiis, ita et eadem collata nascimur in veram virtutum vitam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:47)
) Divinae quippe bonitatis gratia sic omnia replet, ut nihil penitus ab operationis suae administratione vacet, quae sicut solem visibus nostris oriri facit seu occidere, sic et caetera quaeque disponit optime.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:6)
Mirantur, inquit, quidam nobis in Christi gratia sociati, cum audiunt vel legunt Platonem, eum de Deo ista sensisse quae multum congruere veritati nostrae religionis, agnoscuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION