라틴어 문장 검색

eo quod vixit in metu, et prolixum spatium multo cucurrit et infructuoso labore, qua poena nihil gravius quam ut quis ipse sibi majorum causa poenarum sit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:8)
quia gravior culpa ejus est, qui nec post damnationem se correxit alterius.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:10)
quia dum ea quae justa sunt gerimus, nihil timemus purae conscientiae securitate, non dolemus gravem dolorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:10)
Itaque in vanum laborant, coelum votis usurpantes superbis, et terrenis operibus incubantes, qui electione inferioris, et contemptu superioris consortii, tamquam voluntariis obnoxii peccatis graviori condemnantur severitate.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:7)
Nihil est enim quod tam miserae servituti subjiciat hominem, quam libido, atque ejusmodi cupiditates quae jugo quodam criminum gravi deprimunt miseram conscientiam, ut se nequeat attollere, utpote quae libertatem innocentiae amiserit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:5)
Altior autem et profundior interpretatio illud attexit, quod ubi anima mole passionum curvatur gravi, et quasi diversarum cupiditatum mergitur aestu, terrenae omnes cogitationes et concupiscentiae in praeceps ruunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:1)
quia peccator unusquisque quo graviora flagitia commiserit, eo fit insolentior.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:2)
Nemo enim gravius moritur, quam qui peccato vivit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:5)
IV, 8), quo gentiles populi, qui velut bestialium passionum graves patiebantur incursus, nunc altitudine fidei, et sublimitate devotionis meant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:12)
meritoque fructus mansuetudinis ferre coeperunt, quos ante gravium diluvia passionum subruebant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:14)
et quoad carpit hanc vitam, habeat necesse est in corpore tamquam in illa arca bestias graves.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:9)
ubi periculum est, viriles quaedam et fortiores disceptationes menti adhaereant, et eo se mens quasi quamdam tueatur sobolem filiorum, quo tempestatibus et gravioribus passionibus acies quaedam virilis occurrit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:2)
Ideoque annus ex contrariis ducitur, vere, autumno, aestate, hyeme, sicut harmonia cantilenae permixtis gravibus et acutis videtur consistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:8)
Ideo gravius homo peccat qui fratri insidiatur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:10)
Etiam per ipsum diem, si obductus aer tetris nubibus fuerit, nec sic quidem videtur, ni forte cum graviores nubes se coeperint relaxare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION