라틴어 문장 검색

Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum.
(불가타 성경, 미카서, 7장13)
Ululate, habitatores Pilae, quia interiit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장11)
Horribilis Dominus super eos, quia attenuabit omnes deos terrae; et adorabunt eum, singuli de loco suo, omnes insulae gentium.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장11)
" Disperdidi gentes, dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro nec ullo habitatore.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장6)
Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc venient populi et habitatores civitatum magnarum,
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장20)
et ibunt habitatores unius ad alteram dicentes: "Eamus, ut deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum; vadam etiam ego".
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장21)
In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem; et erit, qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut angelus Domini in conspectu eorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장8)
et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장10)
Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo; et nati eius reliquerunt eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장38)
et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장36)
sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conducticii.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장29)
et residua regna et insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt et in potestatem redegerunt;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장11)
Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장38)
Et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum insulis maris.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장5)
Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION