라틴어 문장 검색

itaque Mazaces, quamquam infelici proelio suorum animos territos esse cognoverat, tamen palantes et victoriae fiducia incautos ostentans perpulit, ne dubitarent ex urbe erumpere et res amissas reciperare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 33:1)
Darei praetores, qui proelio apud Isson superfuerant, cum omni manu, quae fugientes secuta erat, adsumpta etiam Cappadocum et Paphlagonum iuventute Lydiam reciperare temptabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 36:1)
Eodem tempore classis Macedonum ex Graecia accita Aristomenen, qui ad Hellesponti oram reciperandam a Dareo erat missus, captis eius aut eversis navibus superat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 38:2)
"Parmenioni, si acie vicerimus, non nostra solum nos recuperaturos, sed etiam, quae hostium sunt, occupaturos."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 8:4)
Iam consilium Alexandri dolor vicerat, et, ne cura recuperandi sua militem a proelio averteret, non inmerito verebatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 14:1)
Bactriani inpedimentis hostium direptis reversi ordines suos recuperare non poterant, plura simul abrupta a ceteris agmina, ubicumque alium alii fors miscuerat, dimicabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 26:1)
2. Inmensa Dei dilectione restante, relicta nobis est pacis hereditas, ut in sua mira dulcedine militie nostre dura mitescerent, et in usu eius patrie triumphantis gaudia mereremur. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 46:1)
Tunc hereditas nostra, quam sine intermissione deflemus ablatam, nobis erit in integrum restituta;
(단테 알리기에리, Epistolae 57:4)
hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo dicti sunt Hebrei.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 37:3)
Scripsi Tertio Idus Martii, Anno Salutis a Christo recuperatae Millesimo Octingentesimo vicesimo quarto, in Republica Ohioënsi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.5)
Carletonius, eques Anglicus, Canadae Gubernator, ad Ticonderogam recuperandam animum intendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.16)
Ita unius spatio mensis, omnis Caesareae Novae pars illa, Brunsvicum inter et flumen Delaware posita, a copiis Britannicis occupata, iterumque ab Americanis recepta et recuperata fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.57)
"Hoc enim scitote intellegentes, quia omnis fornicator aut immundus, aut fraudator, quod est idolatria, non habet hereditatem in regno Dei et Christi."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:3)
Hereditatem expectas saeculi, coheres Christi?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:5)
Si autem ego pars domini sum et funiculus hereditatis eius, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis et altari serviens altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum his contentus ero et nudam crucem nudus sequar.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION