라틴어 문장 검색

ab eo supplex infimis precibus auxilium itineri, quoniam bello non poterat, quattuor milia Maurorum impetravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 411:1)
igitur Mauris inde, sicut convenerat, retro ad regem remissis, quamquam aliquanto minor spe multitudo nec cum qua tantam rem adgredi satis auderet convenerat, ratus agendo ac moliendo vires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti ad Syphacem Lacumazae regulo ad Thapsum occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 413:1)
mauros Numidasque Masinissae inpotenti futuro dominatu terret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 445:1)
cum maxime haec imperator apud Carthaginienses, duces suarum gentium inter populares, pleraque per interpretes inter immixtos alienigenis agerent, tubae cornuaque ab Romanis cecinerunt, tantusque clamor ortus ut elephanti in suos, sinistrum maxime cornu, verterentur, Mauros ac Numidas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 447:1)
quindecim milia Hispanorum eo proelio dicuntur caesa, signa militaria capta octo et septuaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 570:2)
mirantibus iam vulgo hominibus quod Hispania movisset bellum neglegi, litterae a Q. Minucio adlatae sunt se ad Turdam oppidum cum Budare et Baesadine, imperatoribus Hispanis, signis collatis prospere pugnasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 533:1)
his litteris lectis minus terroris ab Hispanis erat, unde ingens bellum expectatum fuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 534:1)
inde Rhodam ventum et praesidium Hispanorum quod in castello erat vi deiectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 110:2)
unum Graeci habebant, a Phocaea, unde et Massilienses, oriundi, alterum Hispani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 113:2)
sed Graecum oppidum in mare expositum totum orbem muri minus quadringentos passus patentem habebat, Hispanis retractior a mare trium milium passuum in circuitu murus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 114:1)
nunc in corpus unum confusi omnes Hispanis prius, postremo et Graecis in civitatem Romanam adscitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 115:2)
miraretur qui tum cerneret, aperto mare ab altera parte, ab altera Hispanis, tam fera et bellicosa gente, obiectis, quae res eos tutaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 116:1)
hispanum neminem in urbem recipiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 118:3)
Porta ad Hispanorum oppidum versa numquam nisi frequentes, pars tertia fere, cuius proxima nocte vigiliae in muris fuerant, egrediebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 119:1)
commercio eorum Hispani, imprudentes maris, gaudebant mercarique et ipsi ea quae externa navibus inveherentur et agrorum exigere fructus volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 120:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION