라틴어 문장 검색

Cum vero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis evocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id vitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장18)
id enim inter initia statim factum saepe annuam, nonnumquam perpetuam valetudinem tutam praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장4)
Quidam etiam, cum asinino lacte poto sese eluissent, in perpetuum hoc malum eva-serunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장5)
Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro vi corporis aestimandum, ut inbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit, tenuem scilicet et exiguum, qui tantum sustineat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장217)
Quae in omnibus collyris fistularum perpetua sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장257)
Ubi usus requiritur, rursus id perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장32)
Gingivarum vero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장20)
Illud perpetuum est, post curationem, dum inflammatio manet, et cotidie ulcera eadem ratione curare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장39)
Perpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid vel excidit vel absciditur, hanc non esse servandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장59)
Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro vulnus esse adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장73)
idque perpetuum est, ubicumque medicus et quacumque causa cutem excidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장37)
nam levi motu eripi acies in perpetuum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장209)
quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장16)
Themisonis uero aemuli, si perpetua quae promittunt habent, magis etiam quam ulli rationales sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 62:1)
Si, uero quod propius est, uix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola sustinent;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION