라틴어 문장 검색

Illud tamen certum est, nec Scipioni nec Valenti sepulturam (qui supremitatis honor est) contigisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 17:2)
Tunc venerunt Wisigothae in adiutorium Theoderici, et facta est pugna super fluvium Adduam, et ceciderunt populi ab utraque parte et occisus est Pierius comes domesticorum III idus Augustas, et fugit Odoacar Ravennam, et mox subsecutus est eum patricius Theodericus veniens in Pinetam et fixit fossatum, obsidens Odoacrem clausum per triennium Ravenna, et factum est usque ad sex solidos modius tritici.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 5:3)
In campo Coronate, ubi bellum contra Alahis gessit, in honore beati Georgii martyris monasterium construxit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 152)
Et tamen eorum Carolus servavit honorem.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 613)
Honor autem maior, id est imperialis, crescebat cottidie Lotharii;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 102)
ad pedes vero noluit venire propter reverentiae honorem ecclesiarum.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 115)
Imperator vero magnum gavisus est gaudium, honorem dignitatis eorum tribuit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1414)
Sequenti autem mense Augusto Hludowicus imperator defunctus est, pridie Idus Augusti in finibus Bresiana.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 174)
trahentes eum a terra et mirifice condientes, dies quinto post transitum in pharetro posuerunt, cum omni honore, hymnis Deo psallentibus, in Mediolanum perduxerunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1710)
Adductus igitur in civitate cum magno honore et lacrimabili fletu, in ecclesia beati Ambrosii confessoris sepelierunt die septimane suae.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1713)
Karolus rex perrexit ad Romam, et ad ecclesiam beati Petri dona obtulit ab apostolico Iohanne unctus, et honore imperii coronatus, in Papia reversus est, mense Ianuario, suprascripta indictione nona.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1814)
Tunc Carlomannus Romam perrexit ibique se totondit et in Serapte monte monasterium aedificavit in honore sancti Silvestri.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 746 6:2)
et tunc polliciti sunt contra Pippinum omnes voluntates eius faciendum et honores in placito suo praesentandum usque in equos CCC per singulos annos.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 758 19:3)
Et in eodem anno in mense Augusto iterum perrexit partibus Aquitaniae, Bituricam usque venit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 767 39:1)
Tunc domnus rex Carolus una cum Francis videns iustitiam suam, iter coepit peragere partibus Baioariae cum exercitu suo, et per semet *ipsum venit in loco, ubi Lechfeld vocatur, super civitatem Augustam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION