라틴어 문장 검색

nam si plus humoris excernitur, quam assumitur, ita demum secundae valetudinis spes est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 8:7)
Incidendum quoque est super talum, quatuor fere digitis, ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens humor feratur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 12:3)
Si per talia auxilia venter non siccatur, sed humor nihilo minus abundat, celeriori via succurrere, ut is per ventrem ipsum emittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 14:6)
Neque enim sanat emissus humor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 15:9)
Cibus autem, quo die primum humor emissus est, supervacuus est, nisi si vires desunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 16:4)
ferro candenti in occipitio, et infra quoque, qua summa vertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus humor evadat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 7:11)
vel arida ibi ficus superimposita, si jecur aut lienis affectus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 5:7)
ubi humor cutem inflat, eaque intumescit, et prementi digito cedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 4:2)
Dissimile est id genus, quod humorem in caput contrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 9:1)
Destillat autem humor de capite interdum in nares, quod leve est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 1:1)
sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 1:5)
Tum commodum est, hyssopum, vel nepetam, vel thymum, vel absinthium, vel etiam furfures, aut ficus aridas cum mulsa aqua decoquere, eaque gargarizare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:1)
Est etiam non vana opinio, vulpinum jecur, ubi siccum et aridum factum est, contundi oportere, polentamque ex eo potioni aspergi:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 4:1)
Ac modo arida est, modo pituitam citat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 1:6)
primoque assumtus panis aridus, deinde aliquis cibus lenis.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION