라틴어 문장 검색

Ecce ille negat ab homine hunc posse sciri, iste vero posse edisseri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:12)
Sed nec substantiae secundum eos supponitur Deus, licet ipse maxime sit res per se existens, et verum et incommutabilem esse ipse solus a se habeat a quo sunt omnia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:2)
Neque enim substantia non est Deus, si vere subsistere naturam et incommutabilem esse, in ipso attendamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:3)
Unde manifestum est Deum abusive vocari substantiam, ut nomine usitatiori intelligatur essentia, quae vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse Deum solam dici oporteat essentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:14)
Unde hoc est Deo esse quod subsistere, et ideo si una essentia Trinitas, una etiam substantia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:21)
Unde cum dicimus Deum priorem esse mundo, sive existere ante tempora, quis sensus in his verbis verus esse potest de processione Dei et successione istorum, si haec verba ad hominum institutionem accipiamus, secundum ipsam temporis significationem, secundum tempus priorem esse mundo vel exstitisse, hoc est in tempore praeterito fuisse antequam tempus esset aliquid?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:17)
Cum autem species ex genere creari seu gigni dicantur, non tamen ideo necesse est genus species suas tempore, vel per existentiam praecedere, ut videlicet ipsum prius esse contigerit quam illas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:1)
Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:7)
Quod et nos providentes, alias quasdam similitudines, tam secundum grammaticos, quam secundum philosophos superius induximus, quas proposito nostro magis convenire credamus, sed eam praecipue quae sumpta est de philosophis majori ratione praeditis, ac per hoc a doctrina verae philosophiae (quae Christus est) minus remotis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:12)
Ideoque ipso suo nomine procedere ex Deo Patre vel Filio potius quam gigni declaratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:7)
Ex Patre autem simul et Filio Spiritus procedere habet, quia bonus ipse affectus sive effectus aliud faciendi vel disponendi ex potentia ipsius, et sapientia provenit, cum ideo scilicet velit Deus aliud et faciat, quia et potest illud adimplere et solerter efficere;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:3)
Diversa autem proprietate sunt aes, et aereum sigillum, unde non est consequens ut si aereum sigillum sit ex aere, ideo aliud sit ex seipso.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:5)
Quod si Filius ex Patre sit genitus, vel ex Patre habeat, ut dictum est, esse, ideo concedatur Filius ex seipso genitus esse vel ex seipso habere esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:7)
Spiritum sanctum verum Deum invenimus in Scriptura, et de Patre proprie esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:45)
De Patre et Filio et Spiritus proprie et vere procedit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION