라틴어 문장 검색

Et imago, quae est a simili pars tertia, idonea est movendis affectibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 9:2)
Est apud oratores et ille locus idoneus ad pathos movendum qui dicitur praeter spem.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 6:1)
Absoluta est, aestimo, et auctoribus idoneis adserta explanatio Virgiliani loci, quem litteratores vestri nec obscurum putant, contenti vel ipsi scire vel insinuare discipulis Palicum dei esse cuiusdam nomen.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 31:1)
Hoc enim verbum, inlaudati, non est idoneum ad exprimendam sceleratissimi hominis detestationem, qui, quod homines omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 5:3)
sed quae scripta apud idoneos auctores legi proferre in medium non pigebit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 17:2)
sed nec idoneum conceptioni serunt, qui vini nimietas, ut frigidi, facit semen exile vel debile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 8:2)
Nec hoc tacebo, quod, cum calor semper generationis causa sit, feminae ideo celerius quam pueri fiunt idoneae ad generandum, qui calent amplius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 6:2)
Sed et hoc de idonea ratione descendit, quod mustum grave est, et flatus et aquae permixtione et pondere suo cito in intestina delabitur ac profluit, nec manet in locis obnoxiis ebrietati:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 18:1)
quae si idoneam materiam suscipit, libere congreditur et cito eam in concertatione consumit, levem modo praeterit ut latentem, modo in cinerem potius quam in sucum vertit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 5:2)
et ex illo causam requiro, cur magis dulcis quam salsa aqua idonea sit sordibus abluendis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:5)
sane 'vanus' stultus apud idoneos non invenitur, ut ait Iuvenalis sic libitum vano qui nos distinxit Othoni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 806)
et notandum patronymicon a matre in auctore idoneo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8236)
et quidam praepetes tradunt non tantum aves dici quae prosperius praevolant, sed etiam locos quos capiunt, quod idonei felicesque sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 155)
et haec particula tam apud Vergilium, quam apud omnes idoneos auctores hoc significat, licet in aliis diversa significet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1542)
sane animadvertendum illud quod ait Horatius in arte poetica et simul et iucunda et idonea dicere vitae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6603)

SEARCH

MENU NAVIGATION