라틴어 문장 검색

Senex longa miseriarum tabe confectus et tam tristis quam si iam tortus esset.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.33)
Miserias properant suas audire miseri;
(세네카, Hercules Oetaeus 11:25)
terra hac miseriis angulum ac sedem rogo latebrasque viles:
(세네카, 메데아 4:59)
Non esse me qui sceptra violentus geram nec qui superbo miserias calcem pede, testatus equidem videor haud clare parum generum exulem legendo et adflictum et gravi terrore pavidum, quippe quem poenae expetit letoque Acastus regna Thessalica optinens.
(세네카, 메데아 5:1)
miserias lenit quies.
(세네카, 메데아 9:43)
genetrice caesa, per scelus rapto patre, orbata fratre, miseriis luctu obruta, maerore pressa, coniugi invisa ac meae subiecta famulae luce non grata fruor, trepidante semper corde non mortis metu, sed sceleris - absit crimen a fatis meis, mori iuvabit;
(세네카, 옥타비아 2:13)
Dolor ira maeror miseriae luctus dabunt.
(세네카, 옥타비아 3:17)
ut ad miserias aliquid accedat meas,
(세네카, Phoenissae 90:1)
regno ut miserias mutet atque Argos regat
(세네카, Thyestes 306:1)
leve est miserias ferre, perferre est grave
(세네카, Thyestes 316:1)
tenebras, miseriae sub quibus latitant tuae.
(세네카, Thyestes 917:1)
spectare mihi videor bonorum pace praefata illam in invidis ignaviam superbientem et illud militandi inertibus familiare fastidium, cum a desperatione crescendi inter bibendum philosophantes ferias inhonoratorum laudant, vitio desidiae, non studio perfectionis . . . * * * . . . appetitus, ne adhuc pueris usui foret, maiorum iudicio reiciebatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Gaudentio suo salutem 2:1)
nam dici nequit quantum per horas fert in hac vita miseriarum vita felicium istorum, si tamen sic sunt pronuntiandi qui sibi hoc nomen ut Sulla praesumunt, nimirum qui supergressi ius fasque commune summam beatitudinem existimant summam potestatem, hoc ipso satis miseriores, quod parum intellegunt inquietissimo se subiacere famula-tui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 2:1)
interea tu caesis quibusque optimis, quos novissimos agmini 1 non ignavia sed audacia fecerat, nullis tuorum certamine ex tanto desideratis solus planitie quam patentissima potiebare, cum tibi non daret tot pugna socios quot solet mensa convivas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 4:3)
neque si Romana respublica in haec miseriarum extrema defluxit, ut studiosos sui numquam remuneretur, non idcirco Brutos Torquatosque non pariunt saecula mea.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eucherio suo salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION