라틴어 문장 검색

Illud vero, quod a te dictum est, esse permulta, quae orator a natura nisi haberet, non multum a magistro adiuvaretur, valde tibi adsentior inque eo vel maxime probavi summum illum doctorem, Alabandensem Apollonium, qui cum mercede doceret, tamen non patiebatur eos, quos iudicabat non posse oratores evadere, operam apud sese perdere, dimittebatque et ad quam quemque artem putabat esse aptum, ad eam impellere atque hortari solebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 126:1)
nam et civitatum regendarum oratori gubernacula sententia sua tradidit, in quo per mihi mirum visum est, Scaevola, te hoc illi concedere, cum saepissime tibi senatus breviter impoliteque dicenti maximis sit de rebus adsensus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 214:2)
Nam, quod maximas centumviralis causas in iure positas protulisti, quae tandem earum causa fuit, quae ab homine eloquenti iuris imperito non ornatissime potuerit dici?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 238:1)
Quid patefecit dicendo, quod fuisset imperitis occultius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 244:3)
Hisce ego cohortationibus, Crasse, ad studium et ad laborem incitandos iuvenis vehementer adsentior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 262:1)
Otium autem quod dicis esse, adsentior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 22:1)
tibi enim adsentior vestrum esse hoc totum diserte dicere, idque si quis in alia arte faciat, eum adsumpto aliunde uti bono, non proprio nec suo.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 39:7)
'Plane' inquit Catulus 'adsentior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 51:1)
in quibus vis oratoris plerumque ab imperitis exitu et victoria iudicatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:4)
Ac tibi sapienter monenti, Crasse, libenter adsentiemur, ut singularum causarum defensiones quas solent magistri pueris tradere, relinquamus, aperiamus autem capita ea, unde omnis ad omnem et causam et orationem disputatio ducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 130:1)
Qua re tibi, Antoni, utrumque adsentior et multum facetias in dicendo prodesse saepe et eas arte nullo modo posse tradi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 227:4)
' 'Quid, si' inquit Iulius 'adsentior Antonio dicenti nullam esse artem salis?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 231:4)
homines enim imperiti facilius quod stulte dixeris reprehendere quam quod sapienter tacueris laudare possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:6)
et hercule adsentior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 90:2)
Itaque hoc, quod vulgo de oratoribus ab imperitis dici solet "bonis hic verbis," aut "aliquis non bonis utitur," non arte aliqua perpenditur, sed quodam quasi naturali sensu iudicatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 151:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION