라틴어 문장 검색

has aut accepi species aut inveni frequentissimas, ex quibus ridicula ducerentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 210:1)
his adiicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet severissimae orationi convenientia eleganter dicta et proprio quodam lepore iucunda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 211:3)
erat enim, si de re minore aut alio animo aut denique non ab ipso dictum fuisset, quod posset inter ridicula numerari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 219:3)
At quidam litigatoribus suis modo ambitiosum declamandi sudorem praestitisse contenti cum turba laudantium destituunt subsellia pugnamque illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae relinquunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 227:1)
hic illi eloquentes quibusque nos circa lites raras sollicitiores ridiculi videmur, invadent personas favorabiles.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 49:1)
quis tam imperitus, quis tam procul a litteris, quin sic incipiat, etiamsi nescierit, quid sit propositio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 52:3)
ita sermo et doctis probabilis et planus imperitis erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:2)
inventio cum imperitis saepe communis, dispositio modicae doctrinae credi potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 65:3)
imitatus est itaque utrumque Horatius, nascetur ridiculus mus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 84:2)
nam ideo dictus εἴρων, agens imperitum et admiratorem aliorum tanquam sapientium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 93:3)
ex vicinia (quadam praedicti nominis ducta casibus declinat, ut Domitius Afer pro Cloatilla, mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus infelix;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 220:3)
sunt qui neglecto rerum pondere et viribus , si vel inania verba in hos modos depravarunt, summos se iudicent artifices ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine corpore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 254:1)
atque, ut ordinem sequar, primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae, commissis inter se verbis duobus, ex ultima prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 290:1)
quae veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum insectari volunt inscientiam, suam confitentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 296:2)
alios recens haec lascivia deliciaeque et omnia ad voluptatem multitudinis imperitae composita delectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 44:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION