라틴어 문장 검색

Praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae aurea pensa torquentes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:7)
Postquam itaque omnis bacalusias consumpsi, duravi interrogare illum interpretem meum, quod me torqueret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:2)
Venit ergo galbino succincta cingillo, ita ut infra cerasina appareret tunica et periscelides tortae phaecasiaeque inauratae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:3)
Tollebat plumas aura volitantes, pinnasque per maria inanis spuma torquebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:11)
Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aerati scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:13)
Dixit haec Circe, implicitumque me brachiis mollioribus pluma deduxit in terram vario gramine indutam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:22)
Iam pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:2)
huic rostrum inserens Satiatur ipsa et torquet convivam fame.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et ciconia.5)
Ille se torquet diu Nec quaestionis positae causam intellegit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, De lusu et severitate.6)
Abiturus illuc, quo priores abierunt, Quid mente caeca miserum torques spiritum?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.11)
et alioqui supererant minores rei data opera hunc in locum reservati, excepta tamen Classici uxore, quae sicut implicita suspicionibus ita non satis convinci probationibus visa est;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 18:2)
Tu tamen quam frequentissime scribe, licet hoc ita me delectet ut torqueat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 3:3)
Ab altero latere nubes atra et horrenda, ignei spiritus tortis vibratisque discursibus rupta, in longas flammarum figuras dehiscebat;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 9:3)
Nam cum suspicarer futurum, ut tibi tumidius videretur, quoniam est sonantius et elatius, non alienum existimavi, ne te torqueres, addere statim pressius quiddam et exilius, vel potius humilius et peius, vestro tamen iudicio rectius.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 4:1)
Calestrium Tironem familiarissime diligo et privatis mihi et publicis necessitudinibus implicitum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION