라틴어 문장 검색

murmur incertum, atrox clamor et repente quies;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장5)
ad ea Drusus cum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore turbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 26장3)
atrocissimus veteranorum clamor oriebatur, qui tricena aut supra stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in isdem laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque inopem requiem orabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장3)
clamor vulnera sanguis palam, causa in occulto;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장3)
sed Chattis adeo inprovisus advenit, ut quod imbecillum aetate ac sexu statim captum aut trucidatum sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장4)
miscetur operantium bellantiumque clamor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장2)
Forte equus abruptis vinculis vagus et clamore territus quosdam occurrentium obturbavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 66장1)
exim clamore et impetu tergis Germanorum circumfunduntur, exprobrantes non hic silvas nec paludes, sed aequis locis aequos deos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장5)
non enim preces sunt istud, sed efflagitatio, intempestiva quidem et inprovisa, cum aliis de rebus convenerint patres, consurgere et numero atque aetate liberum suorum urgere modestiam senatus, eandem vim in me transmittere ac velut perfringere aerarium, quod si ambitione exhauserimus, per scelera supplendum erit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장4)
Eodem anno duodecim celebres Asiae urbes conlapsae nocturno motu terrae, quo inprovisior graviorque pestis fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장1)
' ingens ad ea clamor et circumfudit eques frontemque pedites invasere, nec cunctatum apud latera.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장6)
simulque coeptus dies et concentu tubarum ac truci clamore aderant semisomnos in barbaros, praepeditis Numidarum equis aut diversos pastus pererrantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장3)
is praetorem provinciae L. Pisonem, pace incuriosum, ex improviso in itinere adortus uno vulnere in mortem adfecit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장2)
igitur hostes incuria eorum comperta duo agmina parant quorum altero populatores invaderentur, alii castra Romana adpugnarent, non spe capiendi sed ut clamore, telis suo quisque periculo intentus sonorem alterius proelii non acciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장5)
et ingruebat nox nimbo atrox, hostisque clamore turbido, modo per vastum silentium, incertos obsessores effecerat, cum Sabinus circumire, hortari, ne ad ambigua sonitus aut simulationem quietis casum insidiantibus aperirent, sed sua quisque munia servarent immoti telisque non in falsum iactis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION