라틴어 문장 검색

et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse auctore missos ut quid ageretur, scirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 269:1)
non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam improvisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 497:1)
ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio passim vagantis per agros Romanos metere, cum mille equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum quantum accelerare poterat effuso agmine isset, improviso aggressus est Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 717:1)
Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, monitorque fidus, si decidi fide vidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 207:1)
Sis amanti subvenire familiari filio, tantum adest boni improviso, verum commixtum malo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 273)
Daemones Pro di immortales, quis me est fortunatior, qui ex improviso filiam inveni meam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 51)
is improviso filiam inveni tamen;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 54)
Pteromatos enim ratio et columnarum circum aedem dispositio ideo est inventa, ut aspectus propter asperitatem intercolumniorum habeat auctoritatem, praeterea, si ex <improviso> imbrium aquae vis occupaverit et intercluserit hominum multitudinem, ut habeat in aede circaque cellam cum laxamento liberam moram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장30)
Apollonia quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장36)
inproviso deest 'ex', ut sit 'ex inproviso'. apparvit ignis pro 'apparuerunt':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5761)
ad quartum lapidem Campanae uiae in nemore prandenti ex inprouiso aquila panem ei e manu rapuit et, cum altissime euolasset, rursus ex inprouiso leniter delapsa reddidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION