라틴어 문장 검색

Cum in Syriam Caesar ex Aegypto venisset atque ab eis qui Roma venerant ad eum cognosceret litterisque urbanis animadverteret multa Romae male et inutiliter administrari neque ullam partem rei publicae satis commode geri, quod et contentionibus tribuniciis perniciosae seditiones orirentur et ambitione atque indulgentia tribunorum militum et qui legionibus praeerant multa contra morem consuetudinemque militarem fierent, quae dissolvendae disciplinae severitatisque essent, eaque omnia flagitare adventum suum videret, tamen praeferendum existimabat, quas in provincias regionesque venisset, eas ita relinquere constitutas ut domesticis dissensionibus liberarentur, iura legesque acciperent, externorum hostium metum deponerent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 65:1)
Scipionem eadem spes provinciae atque exercituum impellit, quos se pro necessitudine partiturum cum Pompeio arbitratur, simul iudiciorum metus, adulatio atque ostentatio sui et potentium, qui in re publica iudiciisque tum plurimum pollebant.
(카이사르, 내란기, 1권 4:4)
Quae res etsi nihil ad levandas iniurias pertinere videbantur, tamen idoneos nactus homines, per quos ea, quae vellet, ad eum perferrentur, petit ab utroque, quoniam Pompei mandata ad se detulerint, ne graventur sua quoque ad eum postulata deferre, si parvo labore magnas controversias tollere atque omnem Italiam metu liberare possint.
(카이사르, 내란기, 1권 9:1)
Proficiscatur Pompeius in suas provincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab armis, metus e civitate tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur.
(카이사르, 내란기, 1권 9:9)
Accidit etiam repentinum incommodum biduo, quo haec gesta sunt.
(카이사르, 내란기, 1권 48:1)
Iamque ad denarios L in singulos modios annona pervenerat, et militum vires inopia frumenti deminuerat, atque incommoda in dies augebantur;
(카이사르, 내란기, 1권 52:3)
Id vero militibus fuit pergratum et iucundum, ut ex ipsa significatione cognosci potuit, ut, qui aliquid iusti incommodi exspectavissent, ultro praemium missionis ferrent.
(카이사르, 내란기, 1권 86:1)
Massilienses post superius incommodum veteres ad eundem numerum ex navalibus productas naves refecerant summaque industria armaverant (remigum, gubernatorum magna copia suppetebat) piscatoriasque adiecerant atque contexerant, ut essent ab ictu telorum remiges tuti;
(카이사르, 내란기, 2권 4:1)
Hic locus abest a Clupeis passuum XXII milia habetque non incommodam aestate stationem et duobus eminentibus promuntoriis continetur.
(카이사르, 내란기, 2권 23:4)
An non, uti corporis vulnera, ita exercitus incommoda sunt tegenda, ne spem adversariis augeamus?
(카이사르, 내란기, 2권 31:9)
Namque huiusmodi res aut pudore aut metu tenentur;
(카이사르, 내란기, 2권 31:11)
reliqua, ut poterant, incommoda per se sustinebant.
(카이사르, 내란기, 3권 9:10)
Satis esse magna utrimque incommoda accepta, quae pro disciplina et praeceptis habere possent, ut reliquos casus timerent:
(카이사르, 내란기, 3권 10:8)
Proinde sibi ac rei publicae parcerent, cum, quantum in bello fortuna posset, iam ipsi incommodis suis satis essent documento.
(카이사르, 내란기, 3권 10:11)
Quae res nota erat Pompeio delata per Allobrogas perfugas, magnumque nostris attulerat incommodum.
(카이사르, 내란기, 3권 63:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION