라틴어 문장 검색

haec, opinor, incommoda sunt carentis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 86:7)
non est enim in nostra potestate fodicantibus is rebus, quas malas esse opinemur, dissimulatio vel oblivio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 35:2)
aut qui tolerabilius feret incommodum, qui cognoverit necesse esse homini tale aliquid accidere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 55:2)
qui aegritudinem extenuans parvis ait eam rebus moveri, fortunae et corporis incommodis, non animi malis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 78:3)
ut enim tulerit quisque eorum qui sapienter tulerunt, non quo quisque incommodo adfectus sit, praedicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 79:6)
Iam vero motus animi, sollicitudines aegritudinesque oblivione leniuntur traductis animis ad voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 110:1)
Tanta vero non est inter has & illam differentia, quin illius loco possint hae in rebus practicis non incommode adhiberi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 90:6)
et qui dies boni quique incommodi essent, distinguente bulla notabantur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:7)
Sed te, contempti generis animal improbum, Quae delectaris bibere humanum sanguinem, Optem necare vel maiore incommodo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et musca.8)
cum mali nil feceris, Haec experiris, ut refers, incommoda;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.12)
astitit ei quiescenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniae latissime victor ibi periit, commendabat memoriam suam orabatque ut se ab iniuria oblivionis assereret.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 4:4)
Mihi autem et gratiora sunt bona quod perseverant, et leviora incommoda quod assuevi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 10:4)
Tam rara in amicitiis fides, tam parata oblivio mortuorum, ut ipsi nobis debeamus etiam conditoria exstruere omniaque heredum officia praesumere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 5:1)
quod ipsum non dissimulatione et silentio praeterii, ne forte non iudicium illud meum sed oblivio videretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 3:2)
Poteris et quae dixeris post oblivionem retractare, multa retinere plura transire, alia interscribere alia rescribere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION