라틴어 문장 검색

Cave interroges, ne videaris obicere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 10:3)
Atqui solebas duabus sellis sedere, obiciens tanto viro lubricum fidei.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 8:3)
Contra oculorum orbitas non sine excitatione commotionis obicitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:1)
Nec negaverim philosophos quoque incurrisse nonnumquam per indignationem hoc genus scommatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 13:1)
Sunt enim quae, si coram amicis obiciantur nobis, libenter audire possimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 18:2)
Illa vero scommata directa laetitia eum in quem dicuntur infundunt, si virum fortem vitupere quasi salutis suae prodigum et pro aliis mori volentem, aut si obieceris liberali quod res suas profundat minus sibi quam aliis consulendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:1)
Cumque Furius delectatus enarrantis ingenio plura vellet interrogare, Caecina se Albinus obiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 7:1)
igitur ubi aer venas conplevit, ad obiciendum fastidium pro cibo pensatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 21:5)
Scissa dum redit, iam non directo ictu sed undique versum incurrit liniamenta simulachri:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:4)
Dein quis potest in animum inducere, simul atque oculos verteris incurrere imagines caeli maris litoris prati navium pecudum et innumerabilium praeterea rerum quas uno oculorum iactu videmus, cum sit pupula quae visu pollet oppido parva?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:1)
Isti plausus sunt qui provocant philosophiam ad vindicandos sibi de aliena arte tractatus, unde saepe manifestos incurrit errores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 1:3)
Cum sorte cruenta Fratribus incurrant fratres, natusque parenti, Haud trepidante tamen toto cum pondere dextra Exegere enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:91)
Impius hinc prolem superis immisit Aloeus, Inseruit celsis prope se cum Pelion astris, Sideribusque vias incurrens abstulit Ossa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:79)
Incurrere cuncti Debuerant in Bactra duces, et ne qua vacarent Arma, vel Arctoum Dacis Rhenique catervis Imperii nudare latus, dum perfida Susa In tumulos prolapsa virum, Babylonque iacerent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:56)
Temeraria dextra, Cur obicis Magno tumulum, manesque vagantes Includis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION