라틴어 문장 검색

quorum adeo incredibilem amentiam fuisse ut multo veri similius sit compecto rem et communi fraude patriciorum actam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 127:1)
Romanis indignitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 184:1)
inde primum miseratio sui, deinde indignitas atque ex ea ira animos cepit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 486:1)
rei foedissimae per se adiecta indignitas est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 518:3)
nullius oculi nec aures indignitatem ferebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 169:1)
adversus tam obstinatam orationem tribunorum cum prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum defixisset, Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 422:1)
de indignitate satis dictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 445:1)
in Hernicos, morte consulis contemptim ad castra Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hortante legato et plenis irae atque indignitatis militum animis eruptio est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 62:1)
itaque universus exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis castris egreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 359:1)
quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens feneratoris, ingens vis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 395:1)
Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes esse ac si nemo Romanus in Samnio esset, seu ferox adulescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse, seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad Imbrinium - ita vocant locum - acie cum Samnitibus conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 418:1)
subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur necessitati, quam ne di quidem superant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 58:1)
gladii etiam plerisque intentati, et volnerati quidam necatique, si voltus eorum indignitate rerum acrior victorem offendisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 76:2)
atqui non indignitas rerum sponsionis vinculum levat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 127:1)
tantumque Flavi comitia indignitatis habuerunt ut plerique nobilium anulos aureos et phaleras deponerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 687:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION