라틴어 문장 검색

verum ita animatus fui itaque nunc sum, ut ea te patera donem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2254)
an ita tu es animata, ut qui matris expers imperio sies?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 12)
] tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo insunt milites armati atque animati probe.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 913)
haec pater quando sciet, Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se, numquam erit tam avarus, quin te gratiis emittat manu et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 349)
Hoc animo decet animatos esse amatores probos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 343)
nempe ita animati estis vos:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 210)
Scio equidem te animatus ut sis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 290)
sin aliter animatus es, bene quod agas eveniat tibi, ego amicus numquam tibi ero alio pacto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 2111)
Democritus quique est eum secutus Epicurus atomos, quas nostri insecabilia corpora, nonnulli individua vocitaverunt;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 2장3)
ergo Democritus, etsi non proprie res nominavit sed tantum individua corpora proposuit, ideo ea ipsa dixisse videtur, quod ea, cum sint disiuncta, nec laeduntur nec interitionem recipiunt nec sectionibus dividuntur, sed sempiterno aevo perpetuo infinitam retinent in se soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 2장5)
Praeterea cum dicant animam mundi singulis infusam corporibus ea animare quae ad animandum apta reperit, quid opus erat creatione nostrarum animarum quas postea factas Plato esse commemorat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:10)
Nam sicut omnes virtutes inferiores, quae sunt in homine, naturaliter sunt propter virtutem supremam—nutritiva enim est propter sensitivam, eo quod sensitiva perfectio est corporis cuiusdam animati, corpus autem animatum non potent esse sine nutrimento, nutritiva autem virtus est quae nutrimentum alterat et convertit, propter quod contingit quod nutritiva in homine sit propter sensitivam.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:9)
Licet enim in natura nihil vere existat praeter corpora individua, edentia actus puros individuos ex lege;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:10)
Atqui necesse est cum sint di (si modo sunt, ut profecto sunt) animantis esse, nec solum animantes sed etiam rationis compotes inter seque quasi civili conciliatione et societate coniunctos, unum mundum ut communem rem publicam atque urbem aliquam regentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 78:1)
Itaque similiter et in animatis cient dolorem et in non animatis divellunt partes et consumunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 134:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION