라틴어 문장 검색

cuius legis non modo a populo Romano, sed etiam ab ultimis nationibus iam pridem severi custodes requiruntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 2:3)
quam ob rem hoc statuere, iudices, debetis, Q. Caecilium, de quo nulla umquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso iudicio exspectatio futura sit, qui neque ut ante collectam famam conservet neque uti reliqui temporis spem confirmet laborat, non nimis hanc causam severe, non nimis accurate, non nimis diligenter acturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장1)
populus Romanus ne tam honestam, tam severam diligentemque accusationem neque vobis placuisse neque ordini vestro placere arbitretur, providete.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 2:3)
sed ita ut rerum explicator prudens severus gravis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 4:6)
indoctus dicimus brevi prima littera, insanus producta, inhumanus brevi, infelix longa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 1:5)
Quod si indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 3:6)
igitur et Epaminondas, princeps meo iudicio Graeciae, fidibus praeclare cecinisse dicitur, Themistoclesque aliquot ante annos cum in epulis recusaret lyram, est habitus indoctior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 4:4)
inter omnis igitur hoc constat, nec doctos homines solum sed etiam indoctos, virorum esse fortium et magnanimorum et patientium et humana vincentium toleranter dolorem pati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:1)
Huius animi pars illa mollior rationi sic paruit ut severo imperatori miles pudens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:1)
Callanus Indus, indoctus ac barbarus, in radicibus Caucasi natus, sua voluntate vivus combustus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:5)
video enim ab eo dici multa severe, multa praeclare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:13)
post Amafinium autem multi eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:1)
imperia severiora nulla esse putant sine aliqua acerbitate iracundiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:6)
tum severus pater:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 45:7)
sed, ut opinor, hic error et haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus vita hominum instructa primis sit, fuisse philosophos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION