라틴어 문장 검색

Ubi magnis grauibusque proeliis saepe gestis receptam partem insulae a ceteris indomitis gentibus, non muro, ut quidam aestimant, sed uallo distinguendam putauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. V.5)
Et cum diutius ibi pauidus consisterem, utpote incertus, quid agerem, quo uerterem gressum, qui me finis maneret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:16)
uxor tantum, quae amplius amabat, quamuis multum tremens et pauida, remansit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.8)
ipse quoque inter agros interque armenta Cupido natus et indomitas dicitur inter equas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 138)
cui lapis externus curae est, urbisque tumultu portatur ualidis mille columna iugis, claudit et indomitum moles mare, lentus ut intra neglegat hibernas piscis adesse minas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 326)
quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni, quidquid et herbarum Thessala terra gerit, et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores, hippomanes cupidae stillat ab inguine equae, si modo me placido uideat Nemesis mea uultu, mille alias herbas misceat illa, bibam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 437)
sed tu iam mitis, Apollo, prodigia indomitis merge sub aequoribus, et succensa sacris crepitet bene laurea flammis, omine quo felix et sacer annus erit.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 539)
somnia fallaci ludunt temeraria nocte et pauidas mentes falsa timere iubent;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 44)
Ille facit dites animos deus, ille ferocem contundit et dominae misit in arbitrium, Armenias tigres et fuluas ille leaenas uicit et indomitis mollia corda dedit.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 67)
a quo facessere iussa ex tanto tumultu, cum se domum reciperet pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit, flectenti carpentum dextra in Urbium clivum ut in collem Esquiliarum eveheretur, restitit pavidus atque inhibuit frenos is qui iumenta agebat, iacentemque dominae Servium trucidatum ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 492:1)
cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 595:1)
eques usque ad castra pavidos egit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 268:3)
tamquam Veiis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 587:3)
necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat, agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 26:1)
nec enim poterat pavida et consternata multitudo regi imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 172:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION