라틴어 문장 검색

Societates locuplent affatim si cautus adhibeatur delectus eorum quibuscum societas initur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:17)
Itaque quibus patria aut principes sui nimio plus chari exstiterunt, iidem nunquam fortunati fuerunt neque profecto esse possunt, quando enim cogitationes suas extra seipsum quis collocaverit viam suam bene inire nequit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:15)
Qundoquidem ordinis paritas aequas gratiae conditiones tanquam ex debito poscit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:17)
Quorum capreolus, fugiendo per auia solus, Foedus init, subitusque sinit, mox rete subiuit;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:13)
Sic tandem letus rex et pro uelle quietus Somnum rursus init, procul hinc ferus hostis ut iuit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:11)
Dumque fame, siti coruus, lupus, ursa, ministri Eius, tunc aeque premerentur nocte dieque, Hoc ineunt foedus, fallatur ut iste camelus;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:7)
Quem uir ut agnoscit, renuens, iam dicta poposcit;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:27)
DVM mulus quidam prope siluam pascitur Idam, Nomen ei quod sit, uulpes audire poposcit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:1)
Finis adest operis, mercedem posco laboris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 40:2)
Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert.
(불가타 성경, 호세아서, 12장2)
Inire quidem et deambulacrum facere verborum et curiosius partes singulas quasque disquirere historiae congruit auctori;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장30)
At ille, consilio decoro inito ac digno aetate et senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitae disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione, consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장23)
Flebilis heu maestos cogor inire modos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 2:1)
Ascende si placet, sed ea lege, ne uti cum ludicri mei ratio poscet descendere iniuriam putes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:21)
nam si haec hians semper atque aliquid poscens opibus expletur, maneat necesse est quae possit expleri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION