라틴어 문장 검색

eaeque primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae uertebrarum transuerseis processibus et ipsis quoque paulum sinuatis inhaerent;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 14:4)
a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 22:6)
Haec super innatans, neque ulli ossi inhaerens, sed carne et neruis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 25:3)
Omne autem os, ubi iniuria accessit, aut uitiatur aut finditur aut frangitur aut foratur aut conliditur aut loco mouetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 1:1)
Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa uenero.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 10:1)
At quae FRACTA, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 11:4)
haec enim non nisi osse fracto eueniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:2)
At si nihil horum secutum est, potest etiam dubitari, an os fractum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 2:1)
Ergo qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimis tenue neque acutum, ne, cum in quosdam naturales sinus inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 2:4)
si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 3:2)
Os fractum, nisi si succursum est, grauibus inflammationibus adficit, difficiliusque postea tractatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 7:2)
In omni uero fisso fractoue osse protinus antiquiores medici ad ferramenta ueniebant, quibus id exciderent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:1)
Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumue os inponere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:3)
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius uelamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:2)
Ne si fractum quidem os desedit, totum excidi necesse est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION