라틴어 문장 검색

Praeterea quae cumque manent aeterna necessust aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas dissociare intus partis, ut materiai corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante, aut ideo durare aetatem posse per omnem, plagarum quia sunt expertia, sicut inane est, quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, aut etiam quia nulla loci sit copia circum, quo quasi res possint discedere dissoluique, sicut summarum summa est aeterna, neque extra qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae possint incidere et valida dissolvere plaga.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:1)
Falcem ei quidam aestimant attributam, quod tempus omnia metat exsecet et incidat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 9:3)
Sed hoc arguit Varro scribendo antiquissimam legem fuisse incisam in columna aerea a L. Pinario et Furio consulibus, cui mentio intercalaris ascribitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 21:5)
sed divino fervore radiorum tandem velut sagittis incidentibus extenuata exiccata enecta interempti draconis ab Apolline fabulam fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:3)
Si secundo inhaereat, ut dicat perpetuo fluore rerum omnium manare simulachra, quaero quamdiu cohaerentia permanent nullo coagulo iuncta ad permanendum?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 10:1)
aura enim quae ex aere procedit, in oculos incidens haurit et exiccat quod male influit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:4)
Undecies una surrexti, Zoile, cena, Et mutata tibi est synthesis undecies, Sudor inhaereret madida ne veste retentus Et laxam tenuis laederet aura cutem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXIX1)
sane fomites sunt assulae quae ab arboribus cadunt quando inciduntur, quod foveant ignem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1768)
quam semper Iuppiter sibi inhaerere praecipit et fulmina gestare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3948)
qui ut habet fabula, dum contempnens Liberum eius amputat vites, crura sua incidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 144)
nam incideret, primo sanguis effluxit, post ululatus secutus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 345)
dictaea Dictaeus mons est in Creta, ubi herba dictamnos nascitur, quae admota vulneribus ferrum inhaerens solet expellere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1715)
rumpite ut festinantes, non solvite, sed rumpite, ut festinare fugam tortosque incidere funes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6401)
an quia in aede Cereris aere incisae positae leges fuerunt?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 585)
quae tamen nives, repraesentantes virginis vitam priorem, montibus magis inhaerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2509)

SEARCH

MENU NAVIGATION