라틴어 문장 검색

In his fuit La Fayette, Gallus praenobilis, qui Americanorum injurias, a Britannis illatas, miseratus, ad eorum subsidium cucurrit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.123)
iura inventa metu iniusti fateare necesse est,tempora si fastosque velis evolvere mundi.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장66)
ubi contemptus, ibi frequens iniuria;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 7:12)
"Si sibi solent adplaudere mulierculae de iudicibus viris et in aliqua positis dignitate, si ad imperatoris uxorem concurrit ambitio salutantium, cur tu facias iniuriam viro tuo?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:73)
Imperat cuidam viro gravi, ut iurgiis atque conviciis insectaretur hominem et post inrogatam iniuriam primus veniret ad querimonias.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:4)
- servias fratribus, hospitum laves pedes, passus iniuriam taceas, praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem, credas tibi salutare, quidquid ille praeceperit, nec de maioris sententia iudices, cuius officii est oboedire et inplere, quae iussa sunt, dicente Moyse:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:17)
Et prius quidem ab aedilibus, quos ἀγορανόμουσ Graeci appellant, vendentium coherccbatur rabies nec erat inpune peccatum, nunc autem sub religionis titulo exercentur iniusta conpendia et honor nominis Christiani fraudem magis facit quam patitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:9)
- ne virili sexui et interdum sacerdotibus de obscuris et ambiguis sciscitantibus facere videretur iniuriam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:9)
curandum in primis ne magna iniuria fiat fortibus et miseris, tollas licet omne quod usquam est auri atque argenti:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII51)
dicere vix possis quam multi talia plorent et quot venales iniuria fecerit agros Sed qui sermones, quam foedae bucina famae!
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV50)
Eo denique ferocem populum redegit, ut, quod vi et iniuria occuparat imperium, religione atque iustitia gubernaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 30:1)
Inde clarissimos principes, quod adversaretur voluntati suae, exulatione multavit, ut Coriolanum colere agros iubentem - nec minus ille ferociter iniuriam armis vindicasset, nisi quod iam inferentem signa filium mater Veturia lacrimis suis exarmavit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 3:1)
Qua quodam tempore, quod lictoriae virgae sonum ignotum penatibus suis expaverat, a sorore satis insolenter inrisa, iniuriam non tulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 13:1)
Nam et aeris notam pretiosiorem ipsa opulentissimae urbis fecit iniuria, quia incendio permixtis plurimis statuis atque simulacris aeris auri argentique venae in commune fluxerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 7:1)
Non temere, si fateri licet, ullius causa belli iniustior.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION