라틴어 문장 검색

his ducibus vitiosa dehinc posteritas ruit in facinus, dumque rudes imitatur avos, fasque nefasque simul glomerans, inpia crimina morte luit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum38)
illum fusile numen execrantem et curvare caput sub expolita aeris materia nefas putantem plebs dirae Babylonis ac tyrannus morti subdiderant, feris dicarant saevis protinus haustibus vorandum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum13)
quo proficit tantum nefas?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae38)
immo nocens quicumque volens quod non licet audet, alterutrum quia velle suum est nec fata reatum inponunt homini, sed fit reus ipse suopte arbitrio, placitumque nefas et facta rependit inpia suppliciis merito non sorte peremptus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2166)
"at sunt 1 et illic spiritus, sunt, sed magistri criminum vestrae et salutis aucupes, vagi, inpotentes, sordidi, qui vos latenter incitos in omne conpellunt nefas, vastare iustos caedibus, plebem piorum carpere."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.29)
sic frendit, et corpus sacrum profanus (a dirum nefas!
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.118)
"desiste, iudex saeculi, tantum nefas viris iubere fortibusque et liberis, nil est amore veritatis celsius."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1142)
"inlusa vestis, gemma, bombyx, purpura in carnis usum mille quaeruntur dolis, luxus vorandi carnis arvinam fovet, carnis voluptas omne per nefas ruit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1200)
pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret, parte rubent frondes, parte madescit humus, exemplar sceleris paries habet inlitus, in quo multicolor fucus digerit omne nefas, picta super tumulum species liquidis viget umbris effigians fracti membra cruenta viri.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.35)
reges, tyrannos, imperia et gradus pompasque honorum stulta tumentium, argenti et auri vim rabida siti cunctis petitam per varium nefas, splendore multo structa habitacula, inlusa pictae vestis inania, iram, timorem, vota, pericula, nunc triste longum, nunc breve gaudium, livoris atri fumificas faces, nigrescit unde spes hominum et decus, et, quod malorum taetrius omnium est, gentilitatis sordida nubila.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis43)
ingemuit tam triste nefas fortissima virtus Sobrietas, dextro socios decedere cornu invictamque manum quondam sine caede perire.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 189)
Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:23)
namque etsi nullum memorabile nomen feminea in poena est, nec habet victoria laudem, extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis laudabor poenas, animumque explesse iuvabit ultricis flammae, et cineres satiasse meorum."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 24:10)
"Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:6)
me, bello e tanto digressum et caede recenti, attrectare nefas, donec me flumine vivo abluero.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION