라틴어 문장 검색

hic templis inscriptus avo gaudente sacerdos parvus adhuc similisque tui.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis16)
quis namque oculis certaverit usquam Vindicis, artificum veteres agnoscere ductus et non inscriptis auctorem reddere signis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis6)
solus stat puppe magister pervigil inscriptaque deus qui navigat alno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권123)
quae centum aera non amplius in coenam subscribi iubebant nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno ambitionis titulo senatu submovebant, quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec inpune usurpari sinebant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 2:2)
Sed ne notitia vacaret, hoc quoque a Iudaeis Ptolemaeo subscriptum est septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus, providentiae vindex, de sententiae communione suspexit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 7:1)
Et nos autem sermoni atque rationi itemque virtuti, per quae omnia molitum deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et sermo insit pronuntianti et ratio adsit disponenti et virtus praesit perficienti.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 11:1)
Et tamen illis omnibus et statuas defunditis, et imagines inscribitis, et titulos inciditis in aeternitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 10:2)
ut quaeque erant regulariter decreta, sua quoque auctoritate subscribens confirmaret, ac Brittaniam rediens secum Anglorum ecclesiis mandanda atque obseruanda deferret, una cum epistulis, quas idem pontifex Deo dilecto archiepiscopo Laurentio et clero uniuerso, similiter et Aedilbercto regi atque genti Anglorum direxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:15)
Et nos omnes subscribimus, qui cum Theodoro archiepiscopo fidem catholicam exposuimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII]. 2:1)
Quodsi fatales iam nunc explevimus annos, Fac lapis inscriptis stet super ossa notis:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 325)
sim uictor in illis, ut nostrum tantis inscribam nomen in actis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae12)
signum inde factum esse et inscriptum, ex Cassia familia datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 452:4)
ceterum, praeterquam quod ea rite opima spolia habentur quae dux duci detraxit, nec ducem novimus nisi cuius auspicio bellum geritur, titulus ipse spoliis inscriptus illos meque arguit consulem ea Cossum cepisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 217:1)
subscripsit orationi eius consul cum meritis P. Deci laudibus, tum quae ex concordia consulum bona quaeque ex discordia mala in administratione rerum militarium evenirent memorando, quamque prope ultimum discrimen suis et collegae certaminibus nuper ventum foret, admonendo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 301:2)
statua eius indicio fuit Praeneste in foro statuta, loricata, amicta toga, velato capite, cum titulo lamnae aeneae inscripto, M. Anicium pro militibus qui Casilini in praesidio fuerint votum solvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 260:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION