라틴어 문장 검색

quanquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus semperque nostram vocem provisa et formata cogitatio excipiat, vix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex officium diducere animum queat, ut inventioni, dispositioni, , rerum verborumque, tum iis, quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra spectanda sunt, adhibita vocis, pronuntiationis, gestus observatione, una sufficiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 241:3)
nos institutionem professi non solum scientibus ista, sed etiam discentibus tradimus, ideoque paulo pluribus verbis debet venia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 6:2)
quarum quae esset observatio, suis locis subinde subiecimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 8:5)
maior in personis observatio est apud tragicos comicosque, multis enim utuntur et variis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 39:3)
tempus quoque ac locus egent observatione propria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 47:1)
unde se in medium tam secura observatio artium miserit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 55:3)
est profecto ratio et certissimum praeceptorum genus illius viri observatio, ut, cum aliquid detrahere salva gratia velis, concedas alia omnia:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 72:1)
cuius rei observatio iudicio magis quodam sentiri quam praeceptis tradi potest, quantum satis sit et quantum recipiant aures.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 92:2)
in ea prima observatio est, qualem habeas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 161:2)
ne ciborum quidem est eadem observatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 170:1)
nam prima est observatio recte pronuntiandi aequalitas, ne sermo subsultet imparibus spatiis ac sonis, miscens longa brevibus, gravia acutis, elata , et inaequalitate horum omnium sicut pedum claudicet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 190:1)
in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:1)
eadem motus quoque observatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 259:1)
sed haec amictus observatio, dum incipimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 291:2)
rei quadruplex observatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 298:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION