라틴어 문장 검색

Cum ergo materia circa quam versatur presens tractatus sit admirabilis, et propterea ad admirabile reducenda ista tria intenduntur in principio exordii, sive prologi.
(단테 알리기에리, Epistolae 112:3)
Et huiusmodi politie recte libertatem intendunt, scilicet ut homines propter se sint. 11.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:27)
nam in omni actione principaliter intenditur ab agente, sive necessitate nature sive volontarie agat, propriam similitudinem explicare. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:3)
et inpossibile est ius esse, bonum comune non intendens.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:6)
Quod autem romanus populus bonum prefatum intenderit subiciendo sibi orbem terrarum, gesta sua declarant, in quibus, omni cupiditate summota que rei publice semper adversa est, et universali pace cum libertate dilecta, populus ille sanctus pius et gloriosus propria commoda neglexisse videtur, ut publica pro salute humani generis procuraret.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:14)
Sed quia de intentione omnium ex electione agentium nichil manifestum est extra intendentem nisi per signa exteriora, et sermones inquirendi sunt secundum subiectam materiam—ut iam dictum est—satis in hoc loco habebimus, si de intentione populi romani signa indubitabilia tam in collegiis quam in singularibus personis ostendantur. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:17)
Nunquid non bonum comune intendisse dicendi sunt qui sudore, qui paupertate, qui exilio, qui filiorum orbatione, qui amissione membrorum, qui denique animarum oblatione bonum publicum exaugere conati sunt? 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:25)
aliud est, quod romanus populus subiciendo sibi orbem bonum publicum intendit. 19.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:18)
quicunque finem iuris intendit cum iure graditur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:20)
romanus populus subiciendo sibi orbem finem iuris intendit, ut manifeste per superiora in isto capitulo est probatum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:21)
quod quicunque finem iuris intendit cum iure graditur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:24)
unde inpossibile est aliqua duo per se loquendo, in quantum duo, finem eundem intendere:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:28)
ergo media omnia intendit, per que ad ultimum sue intentionis devenitur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:16)
Cum ergo finis humani generis sit aliquod medium necessarium ad finem nature universalem, necesse est naturam ipsum intendere.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:17)
Postquam vero Ytalorum litigia sedata fuerunt, et cum Grecis cumque Penis nondum pro divino iudicio certatum esset, ad Imperium intendentibus illis et illis, Fabritio pro Romanis, Pirro pro Grecis, de imperii gloria in militie multitudine decertantibus, Roma obtinuit;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION