라틴어 문장 검색

Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est in deserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장62)
[7] Vel idem vocabulum eisdem litteris ubique ut redderem quam maxime cum intentus essem, tamen ne oculos laterent alliquot menda inpedire nequivi.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 14:1)
de solidis etiam, id est cybis et sphericis vel pyramidis, laterculis etiam vel tignulis et cuneis, quae omnia quidem geometricae propriae considerationis sunt, sed sicut ipsa geometriae scientia ab arithmetica velut quadam radice ac matre producta est, ita etiam eius figurarum semina in primis numeris invenimus, planum siquidem fecimus, quod omnes disciplinas haec interempta consumeret, quas minime constituta firmaret.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:5)
Tum uero totis in me intenta luminibus:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:2)
Sistit retrahens ac uaga firmat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 39:1)
Hoc eum idcirco existimo recepisse ut maritima oppida post se ne vacua relinqueret praesidioque firmata ad classis receptacula muniret.
(카이사르, 아프리카 전기 9:6)
dextrum ac sinistrum cornu magnis equitum copiis firmaverant.
(카이사르, 아프리카 전기 13:2)
Atque hostes suis ex terrore firmatis rursusque renovatis animis legionarios conversis equitibus recipientes novissimos adoriri et impedire coeperunt quominus se in castra reciperent.
(카이사르, 아프리카 전기 18:4)
Caesar interim castra munire diligentius, praesidia firmare copiis maioribus vallumque ab oppido Ruspina usque ad mare ducere et a castris alterum eodem, quo tutius ultro citroque commeare auxiliaque sine periculo sibi succurrere possent, tela tormentaque ex navibus in castra comportare, remigum partem ex classe Gallorum Rhodiorum epibatarumque armare et in castra evocare, uti si posset eadem ratione qua adversarii, levis armatura interiecta inter equites suos interponeretur, sagittariisque ex omnibus navibus Ityraeis Syris et cuiusque generis ductis in castra compluribus frequentabat suas copias – audiebat enim Scipionem post diem tertium eius diei quo proelium factum erat adpropinquare, copias suas cum Labieno et Petreio coniungere;
(카이사르, 아프리카 전기 20:1)
In fronte enim simplici derecta acie cornua trinis firmabantur subsidiis;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 37:6)
Quo cum esset postero die ventum, magna utrimque multitudo convenit, magnaque erat exspectatio eius rei, atque omnium animi intenti esse ad pacem videbantur.
(카이사르, 내란기, 3권 19:7)
Cuius adventus Pompeianos compressit nostrosque firmavit, ut se ex maximo timore colligerent.
(카이사르, 내란기, 3권 65:3)
Atque in eam rem omnium nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi Adiatunnus, qui summam imperii tenebat, cum DC devotis, quos illi soldurios appellant, quorum haec est condicio, ut omnibus in vita commodis una cum iis fruantur quorum se amicitiae dediderint, si quid his per vim accidat, aut eundem casum una ferant aut sibi mortem consciscant;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 22장1)
Illi, ut erat imperatum, eductis iis cohortibus quae praesidio castris relictae intritae ab labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis celeriter ad eas quas diximus munitiones pervenerunt
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 26장2)
quae ripas Ubiorum contingebat, in longitudinem pedum ducentorum rescindit atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum munitionibus firmat. Ei loco praesidioque Gaium Volcatium Tullum adulescentem praefecit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 29장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION