라틴어 문장 검색

quod cum dicerem, illud adiunxi mihi tecum ita dispertitum officium fuisse in rei p. salute retinenda, ut ego urbem a domesticis insidiis et ab intestino scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab occulta coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam praeclari muneris societatem a tuis propinquis labefactatam, qui, cum tu a me rebus amplissimis atque honorificentissimis ornatus esses, timuissent ne quae mihi pars abs te voluntatis mutuae tribueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 1:4)
Cum decimum iam diem graviter ex intestinis laborarem neque iis qui mea opera uti volebant me probarem non valere, quia febrim non haberem, fligi in Tusculanum, cum quidem biduum ita ieiunus fuissem ut ne aquam quidem gustarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 26 1:1)
intestinum urbis malum, quod est non mediocre, minus timeremus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 25 2:4)
'Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel dormientibus vel furiosis videntur non inquam veri simile sit sic etiam mentem moveri ut non modo non internoscat vera illa visa sint anne falsa, sed ut in is nihil intersit omnino', ut si qui tremerent et exalbescerent vel ipsi per se motu mentis aliquo vel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset intestinum et oblatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 65:1)
qui docuit neque tecta neque templa neque forum nec curiam sine summa virtute ac maximis opibus et copiis ab intestino latrocinio posse defendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 1:4)
intestinas meas noverat;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:28)
et similis morti pectora torpor habet, felicem Nioben, quamvis tot funera vidit, quae posuit sensum saxea facta malis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 212)
Vix prece finita torpor gravis occupat artus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 54:1)
59. Eodem tempore levis vanave quaedam adolescit oecologia, quae torporem quendam et temerariam responsalitatem roborat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 75:1)
Olli membra novus solvit formidine torpor, adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:9)
itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:1)
Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere ibique iuventutem suam exercuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장2)
Ipsae voluptates in tormenta vertuntur, epulae cruditatem adferunt, ebrietates nervorum torporem tremoremque, libidines pedum, manuum, articulorum omnium depravationes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:6)
Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 3:3)
Inde suffusio luridae bilis et decolor vultus tabesque in se et retorridi digiti articulis nervorumque sine sensu iacentium torpor aut palpitatio sine intermissione vibrantium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION