라틴어 문장 검색

pro quibus exilium misero est mihi reddita merces, id quoque in extremis et sine pace locis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 313)
torqueor en gravius, repetitaque forma locorum exilium renovat triste recensque facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 721)
haec tua pertulerit si quis mihi verba, fatebor protinus exilium mollius esse meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 418)
talibus ut dictis nostros descendit in annos, substitit in medios praescia lingua sonos, puppibus egressus Latia stetit exul in herba, felix, exilium cui locus ille fuit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권307)
sicut aper longe silvis Laurentibus actus fulmineo celeres dissipat ore canes, mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti volneraque alterna dantque feruntque manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권148)
signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat annus, et exilio terra paranda nova est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권378)
"verum impune ferat, nos haec patiemur inultae;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권413)
"exilio mutant urbem Tiburque recedunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권427)
"exilium quodam tempore Tibur erat!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권428)
Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli , Artificis periit cum caput Arte sua . Unus - et hoc ipsum est iniuria magna - perennem Candoris titulum non sinit esse mei . Quisquis is est , - nam nomen adhuc utcumque tacebo - Cogit inassuetas sumere tela manus . Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus Non sinit exilio delituisse meo ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 1:5)
Iamque deus posita fallacis imagine tauri se confessus erat Dictaeaque rura tenebat, cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam imperat et poenam, si non invenerit, addit exilium, facto pius et sceleratus eodem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 3:1)
poteras iam, Cadme, videri exsilio felix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 16:2)
Furit audacissimus omni de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe exsilium dira poenam pro caede luebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:28)
nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 40:2)
scilicet alma Themis non talia liquit inulta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION