라틴어 문장 검색

neque sedari lamentatio poterat excitantibus centurionibus manipulares et ipso mulcente et increpante Marcio, quod in muliebris et inutiles se proiecissent fletus potius quam ad tutandos semet ipsos et rem publicam secum acuerent animos, et ne inultos imperatores suos iacere sinerent, cum subito clamor tubarumque sonus - iam enim prope vallum hostes erant - exauditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 540:1)
praesto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant saepe somno, neu se neu invictos per octo annos in his terris milites suos, commilitones vestros, neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi iubent et,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 555:1)
Philippus maerebat quidem et angebatur, cum ad omnia ipse raptim isset, nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 106:1)
sed omnia maerens quidem et gemens, eo magis quod filium frequentiorem prope cum illis quam secum cernebat, oboedienter tamen adversus Romanos faciebat, ne quam movendi extemplo belli causam praeberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 633:1)
numquam edepol me inultus istic ludificabit, quisquis est;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 316)
Lyconides Quinam homo hic ante aedis nostras eiulans conqueritur maerens?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 925)
si hercle ego illum semel prendero, numquam inridere nos illum inultum sinam servom hominem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 110)
faxo haud inultus prandium comederis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 275)
maereat haec genero, maereat illa uiro.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 28)
magnum opus est probare maerenti illum suo iudicio et, quod se ita putet oportere facere, maerere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 79:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION