라틴어 문장 검색

ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent obsidesque ab eis principum filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 12장4)
Indictis inter se principes Galliae conciliis silvestribus ac remotis locis queruntur de Acconis morte;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 1장4)
Magno dolore Aedui ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in se requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis separare audent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장8)
Ibi cum ius diceret, Bituriges ad eum legatos mittunt auxilium petitum contra Carnutes, quos intulisse bellum sibi querebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 5장2)
Quid agatur in taberna, ubi nummus est pincerna, hoc est opus, ut queratur, sed quid loquar, audiatur.
(CARMINA BURANA 1:2)
59. Iuravit per Deum celi, suas legens litteras:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM233)
60. Terram iurat Sancti Petri esse sine dubio,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM237)
Haec etiam queritur secum:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:10)
Laudemusne manum, quae vires abstulit hosti, an potius fato causam tribuisse queramur?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:33)
accepta clade queruntur et seri transacta gemunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:287)
iam non in pecorum morem formidine clausi prospicimus saevos campis ardentibus ignes alta nec incertis metimur flumina votis excidio latura moram nec poscimus amnes undosam servare fidem nubesque fugaces aut coniuratum querimur splendere serenum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:12)
Adspice, Roma, tuum iam vertice celsior hostem, adspice quam rarum referens inglorius agmen Italia detrusus eat quantumque priori dissimilis, qui cuncta sibi cessura ruenti pollicitus patrii numen iuraverat Histri non nisi calcatis loricam ponere rostris.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:21)
nam dicere birrum, si Castor iuret, castoreum nequeo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De birro castoreo2)
Fallaces vitreo stellas componere mundo et vaga Saturni sidera saepe queri venturumque Iovem paucis promittere nummis Cureti genitor noverat Uranius.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Curetium1)
iuratur Honorius absens imploratque tuum supplex Alamannia nomen.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:276)

SEARCH

MENU NAVIGATION