라틴어 문장 검색

idcirco etiam in Palatii atrio, quod augurato conditum est, apud maiores consulebatur senatus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2356)
et Beneventum et Venafrum ab eo condita esse dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2468)
cum Turno occiso et accepta Lavinia, condita civitate in Numicum fluvium, ut alii volunt, sacrificans, ut alii, Mezentium, ut alii, Messapum fugiens, cecidisset, nec eius esset cadaver inventum, Ascanius, filius eius, victo Mezentio cum ceteris Troianis credens et iactitans inter numina receptum, sive patrem volens consecrare, templum ei constituit, quod indigetis appellari iussit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7947)
sagittas, quibus infernus deus et noxius indicatur, unde etiam Apollo dictus est ἀπο` τοῦ ἀπολλύειν. hinc est quod et Homerus eundem tam pesti- lentiae dicit quam salutis auctorem, et Horatius ait "condito mi- tis placidusque telo supplices audi pueros, Apollo":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 6612)
unde est illud in fine, ubi Gallus loquitur "ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 7217)
et hoc est quod dixit 'ignemque removit'. sane 'absconditum' dicitur, non 'absconsum', quia 'conditum' facit, non 'consum'. excuderet eliceret, hoc est usus ipse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1353)
conditus in nubem id est si orbis eius quasi concavus fuerit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4421)
alii dicunt agrum, in quo condita est Tarentus, Saturum vocari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1975)
Acerrae est civitas Campaniae, ex parte a Campanis, ex parte a Sidicinis condita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2254)
et utrum quia oraculo eius condita est Troia, an quia muros ipse aedificavit, dictus Troiae auctor?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 366)
hic extremum annum sub aquarii sidere collocat, ut, quia primus na- scentis anni dies ab urbe condita K#1123. Martiis fuit, inde Februarius ultimus anni habeatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3045)
Nec enim ex novis, ut agricolae solent, fructibus est, unde tibi reddam quod accepi - sic omnis fetus repressus est exustus- que siti flos veteris ubertatis exaruit - nec ex conditis, qui iacent in tenebris et ad quos omnis nobis aditus, qui paene solis patuit, obstructus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:3)
atqui hic Livius [qui] primus fabulam C. Claudio Caeci filio et M. Tuditano consulibus docuit anno ipso ante quam natus est Ennius, post Romam conditam autem quartodecimo et quingentensimo, ut hic ait, quem nos sequimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:1)
Hic, qui in conlegio sacerdotum esset, primus post Romam conditam iudicio publico est condemnatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 3:6)
Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies, quibus conservamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis certa laetitia est, nascendi incerta condicio, et quod sine sensu nascimur, cum voluptate servamur, profecto, quoniam illum, qui hanc urbem condidit, ad deos immortales benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is, qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION