라틴어 문장 검색

Perfricanda uero non diu sed uehementer brachia et crura et calfacienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 9:2)
frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leuiter contra pulmonem, idque bis cottidie facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 2:4)
brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:5)
- Vbi is dolor coepit, admouere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde ualidiora, simulque frictione ad extremas partes [id est crura brachiaque] materiam reuocare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:5)
Si nusquam sanguis se ostendit, ideoque graves capitis dolores urgent, ex brachio ille mittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 5:4)
adeo ut, si parum fluxisse uidebitur, mitti quoque ex brachio debeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 33:5)
Minus tamen is periculosum, qui in capite uel brachiis quam qui in inferioribus partibus uulnerati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 54:6)
Cognoui tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 14:3)
Praetereaque uiris et feminis, quibus menstrua non proueniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 26:7)
Sanguis mitti ex brachio debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 2:3)
Id autem ipsum recuruum ac neque inter * * * durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu bracchi mouetur, et cum lato osse scapularum infra caput eius neruis et cartilagine conectitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 17:1)
Quae res sedem brachio praestat, quod constat ex ossibus duobus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 19:3)
Primo uero duo brachii ossa uincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 20:2)
etenim per omnia femur umero, crus uero brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 25:5)
Atque ea quoque ossa, infra supraque coniuncta, media ut in bracchio dehiscunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION