라틴어 문장 검색

Hinc omnis largo pubescit vinea fetu, conplentur vallesque cavae saltusque profundi, et quocumque deus circum caput egit honestum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 18:6)
densior hinc suboles, hinc largi copia lactis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:3)
His quidam signis atque haec exempla secuti esse apibus partem divinae mentis et haustus aetherios dixere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 10:1)
Si quando sedem angustam servataque mella thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum ora fove fumosque manu praetende sequaces.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:1)
nihil supra deos lacesso nec potentem amicum largiora flagito, satis beatus unicis Sabinis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 183)
Faune, Nympharum fugientum amator, per meos finis et aprica rura lenis incedas abeasque parvis aequus alumnis, si tener pleno cadit haedus anno larga nec desunt Veneris sodali vina craterae, vetus ara multo fumat odore.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 181)
namque et nobilis et decens et pro sollicitis non tacitus reis et centum puer artium late signa feret militiae tuae et, quandoque potentior largi muneribus riserit aemuli, Albanos prope te lacus ponet marmoream sub trabe citrea.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 17)
te decem tauri totidemque vaccae, me tener solvet vitulus, relicta matre qui largis iuvenescit herbis in mea vota, fronte curvatos imitatus ignis tertium lunae referentis ortum, qua notam duxit, niveus videri, cetera fulvos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 211)
nardi parvus onyx eliciet cadum, qui nunc Sulpiciis adcubat horreis, spes donare novas largus amaraque curarum eluere efficax.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 126)
Pindarici fontis qui non expalluit haustus, fastidire lacus et rivos ausus apertos, ut valet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 38)
tempus abire tibi est, ne potum largius aequo rideat et pulset lasciva decentius aetas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 2113)
pluraque felices mirabimur, ut neque largis aquosus Eurus arva radat imbribus, pinguia nec siccis urantur semina glaebis, utrumque rege temperante caelitum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1620)
singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum utque lupi barbam variae cum dente colubrae abdiderint furtim terris et imagine cerea largior arserit ignis et ut non testis inultus horruerim voces Furiarum et facta duarum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.19)
cadaver unctum oleo largo nudis umeris tulit heres, scilicet elabi si posset mortua;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:25)
homines enim non modo promitti sibi, praesertim quod de candidato petant, sed etiam large atque honorifice promitti volunt.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION