라틴어 문장 검색

sed lata lex qua flaminica Dialis sacrorum causa in potestate viri, cetera promisco feminarum iure ageret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장7)
nequedum comperto quos illa vis perculisset, latior ex incerto metus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장11)
et lege lata saevitiam creditorum coercuit, ne in mortem parentum pecunias filiis familiarum faenori darent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 13장2)
igitur excitis quorum de sententia petitus rex, positisque castris apud Zeugma, unde maxime pervius amnis, postquam inlustres Parthi rexque Arabum Acbarus advenerat, monet Meherdaten barbarorum impetus acris cunctatione languescere aut in perfidiam mutari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장5)
hisque auctoribus circumiectae nationes locum pugnae delegere saeptum agresti aggere et aditu angusto, ne pervius equiti foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장4)
tum Ostorius, circumspectis quae impenetrabilia quaeque pervia, ducit infensos amnemque haud difficulter evadit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장5)
nihil in penatibus suis venale aut ambitioni pervium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장5)
procul et latioribus vadis transiere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장12)
talis hortos extruit et per haec suburbana incedit et tantis agrorum spatiis, tam lato faenore exuberat?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장12)
additurque atrocior saevitia quod caput amputatum latumque in urbem Poppaea vidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장5)
Ceterum urbis quae domui supererant non, ut post Gallica incendia, nulla distinctione nec passim erecta, sed dimensis vicorum ordinibus et latis viarum spatiis cohibitaque aedificiorum altitudine ac patefactis areis additisque porticibus quae frontem insularum protegerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장1)
cruciatui aut praemio cuncta pervia esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장8)
nam Bassus effosso agro suo latisque circum arvis, dum hunc vel illum locum promissi specus adseverat, sequunturque non modo milites sed populus agrestium efficiendo operi adsumptus, tandem posita vaecordia, non falsa antea somnia sua seque tunc primum elusum admirans, pudorem et metum morte voluntaria effugit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 3장4)
cetera Oceanus ambit, latos sinus et insularum immensa spatia complectens, nuper cognitis quibusdam gentibus ac regibus, quos bellum aperuit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 1장 1:2)
quidam sanctiorem artioremque hunc nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis obsidibus magis exigunt, tamquam et animum firmius et domum latius teneant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION