라틴어 문장 검색

at vos, innuptae, felicius urite taedas:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1913)
Nunc ades, o Paean, lauro cui grypas obuncos docta lupata ligant quotiens per frondea lora flectis penniferos hederis bicoloribus armos;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 138)
infula laurus erat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 171)
"si concors annuis istud, mox Libyam sperare dabis, circumspice taedas antiquas:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 234)
"Deianira, tuas Achelous gymnade pinguis inlustret taedas et ab Hercule pressus anhelo lassatum foveat rivis rivalibus hostem:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 240)
fuimus vestri quia causa triumphi, ipsa ruina placet, cum victor scandere currum incipies crinemque sacrum tibi more priorum nectet muralis, vallaris, civica laurus et regum aspicient Capitolia fulva catenas, cum vesties Romam spoliis, cum divite cera pinges Cinyphii captiva mapalia Bocchi, ipse per obstantes populos raucosque fragores praecedam et tenui, sicut nunc, carmine dicam te geminas Alpes, Syrtes te, te mare magnum, te freta, te Libycas pariter domuisse catervas, ante tamen vicisse mihi.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 250)
currus, iam necte bifrontes, anceps Iane, comas duplicique accingere lauro, principis anterior, iam consulis iste coruscat annus, et emerita trabeis diademata crescunt, incassum iam, Musa, paves quod propulit Auster vela ratis nostrae;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 7)
ad taedas Thetidis probante Phoebo et Chiron cecinit minore plectro, nec risit pia turba rusticantem, quamvis saepe senex biformis illic carmen rumperet hinniente cantu.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae8)
"lauri spatiabor in istis frondibus, hic trepidam credam mihi credere Daphnen."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem103)
quid quos duplicibus iugata taedis Argentaria Polla dat poetas?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium39)
quocirca sepone tantisper Pythicas lauros Hippocrenenque et illos carminum modos tibi uni tantum penitissime familiares, qui tamen doctis, ut es ipse, personis non tam fonte quam fronte sudantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 3:1)
Nive pulchriora lina gerat orbis atque lauris hederisque, pampinisque viridantibus tegatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:13)
At tu, quem longe primum stupet Itala virtus Graiaque, cui geminae florent vatumque ducumque certatim laurus - olim dolet altera vinci - , da veniam ac trepidum patere hoc sudare parumper pulvere, te longo necdum fidente paratu molimur magnusque tibi praeludit Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권6)
"armiferos poterat memorare labores claraque facta virum et torrentes sanguine campos, sed tibi plectra dedit mitisque incedere vates maluit et nostra laurum subtexere myrto."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam43)
"certe iam nunc Cybeleia movit limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae, iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem fas mihi, purpureos habitus iuvenique curule indulgebit ebur Dacasque - haec gloria maior - exuvias laurosque dabit celebrare recentes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam82)

SEARCH

MENU NAVIGATION